- TICHOBATES
- TICHOBATESapud Flavium Vospiscum Carino, c. 19. Nam et neurobaten, qui velut in ventis cothurnatus ferretur, exhibuit: et tichobaren, qui per parietem urso elusô cucurrit: pro Toechobates, ex Graeco Τοιχοβάτης: ex genere τῶ θαυματοποιῶν est, quibus nimium dediti Veteres. Currebant autem Tichobatae per parietes, uti Vopiscus habet, sicut Neurobatae per nervos seu fila tenuissima, Κρημνοβάται per praecipitia etc. τοῖχος enim paries Graecis, Salmas. ad loc. Vide quoque supra Oribatae; et infra Uncae manus. At Tichodifrus, genus machinae est, ex Graeco τειχόδιφρος, quod per eum facilior in murum paeretur ascensus, ante balistae semper ducendus incessum, quo protectior eadem balista operetur, apud Anonymum de Machinis BEllicis subiectum Notitiae Imperii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.